Transcribe
Translate
Bible (Apocrypha) [leaf]
Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
iuxta preceptum david et salomonis filii eius. Quia in diebus david et Asaph ab exordio erant principes cantorum. cantorum in carmine laudantium et confitentium deo. et omnis israel in diebus zorobabel. et in diebus neemie. dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos. et sanctificabant leuitas. et leuite sanctificabant filios aaron. XIII in die autem illo lectum est in uolumine moysi audiente populo et inuentum est in eo scriptum. quod non debeant introire ammonites er moabites. in ecclesiam dei usque in eternum. eo quod non occurrerint filiis israel cum pane et aqua. et conduxerunt aduersus eos balaam. ad maledicendum eis. Et conuertit deus noster maledictionem in benedictionem. Factum est autem cum audisset legem seperauerunt omnem alienigenam ab israel. Et super hoc erat eliasib sacerdos qui fuerat prepositus in gazophilatio domus dei nostri. et proximus tobie. Fecit ergo sibi gazophilatium grande et ibi erant ante eum repondentes munera. et thus et uasa. et decimam frumenti uini et olei. partes leuitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales. In omnibus autem his non fui in ierusalem. quia anno. xxxii. artaxerxis regis babilonis ueni ad regem. et in fine dierum rogaui regem. et ueni in ierusalem et intellexi malum quod fecerat eliasib tobie ut faceret ei thesaurum in uestibulo domus dei. et malum michi uisum est ualde. Et proieci uasa domus tobie foras de gazophilacio. precipique et mundauerunt gazophilatia. Et retuli ibi uasa domus dei sacrificium et thus. Et cognoui quoniam partes leuitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam. et de leuitiis et de cantoribus et de his qui ministrabant. Et egi causam aduersus magistratus et dixi. Quare dereliquimus domum dei. Et congregaui eos et feci stare in stationibus suis. Et omnis iuda adportabat decimam frumenti uini. et olei in orrea. Et constituimus super orrea selemiam sacerdotem. et soroch scribam. et phadaia de leuitis. et iuxta eos annam filium zaccur filium mathanie. quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite. sunt partes fratrum suorum. Memento mei deus pro hoc. et ne deleas miserationes meas. quas feci. in domum dei mei. et in ceremoniis eius. In diebus illis uidi in iuda calcantes torcularia. in sabbato. portantes aceruos et onerantes super asinos. uinum et uua. et ficus et omne honus et inferentes in ierusalem. in die sabbati. Et contestatus sum eos. ut in die qua uendere liceret. uenderent. Et tyri habitauerunt in ea. Inferentes pisces et omnia uenalia. et unedebant in sabbatis. filiis iuda ierusalem. Et obiurgaui optimates iuda. et di xi eis. Que est hec res mala quam uos facins. et prophanans diem sabbati. Numquid non hec fecerunt patres nostri. et adduxit deus noster super nos omne malum. hoc. et super ciuitatem hanc. et uos additis iracundiam super israel uiolando sabbatum. factum est autem cum quieuissent porte ierusalem die sabbati. dixi claudite ianuas. et clauserunt ianuas. Et precepit ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret honus in die sabbati. Et manserunt negotiatores. et uendentes uniuersa uenalia foris ierusalem semel. et bis. et contestatus sum eos et dixi eis. Quare manetis ex aduerso muri. Si secundo hoc feritis manum mittam in uos. Itaque ex tempore illo non uenerunt in sabbato. Dixi quoque leuitis ut mundarentur et uenirent ad custodiendas portas. et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei deus meus. et parce michi secundum multitudinem miserationum tuarum. Et in diebus illis uidi iudeos ducentes uxores azotidas amonitidas. et moabitidas. Et filii eorum ex media parte loquebantur. azotice. et nesciebant loqui iudaice. et loquebantur iuxta linguam populi et populi. Et obiurgaui eos et maledixi. et cecidi ex ipsis uiros et decalcaui eos. Et adiuraui in domino ut non darent filias suas filiis eorum. et non acciperent de filiabus eorum filiis suis. et sibimet ipsis dicens. Numquid non in huiuscemodi rem peccauit salamon. rex israel. Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei. et dilectus deo suo erat. Et posuit eum deus suus regem super omnem israel. et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigene. Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum. grande hoc ut hoc ut preuaricemus in domino deo nostro. ut ducamus uxores peregrinas. De filiis autem ioiada filii eliasib sacerdotis magni gener erat sanaballath horonites quem fugaui a me. Recordare domine deus meus aduersus eos qui polluunt sacerdotium iusque ad sacerdotale et leuiticum. Igitur mundaui eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et leuitarum unumquemque in ministerio suo et oblatione lignorum. in temporibus constitutis et in primitiuis. Memento mei deus meus in bonum amen. [[red ink]] Explicit esdre liber secundus. [[/red ink]] [[red ink]] Incipit. tertius. [[/red ink]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar