Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 1
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Conuertit autem ioram manum suam et fugiens ait ad achaziam. Insidie achazia. Porro hieu tetendit arcum manu et percussit ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius. Statimque corruit in curru suo. Dixitque hieu ad baddater ducem. Tolle proiteeum in agro naboth iezraelite. Memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur achab patrem huius quod dominus onus hoc leuauerit super eum dicens. Si non pro sanguine naboth et pro sanguine filiorum eius quem uidi heri ait dominus. Reddam tibi in agro isto dicit dominus. Nunc ergo tolle proite eum in agro uixta uerbum domini. Achazias autem rex iuda uidens hoc fugit per uiam domus orti. Persecutusque est eum hieu et ait. Etiam hunc percutite in curru suo et percusserunt eum in assensu gober qui est iuxta gebbaam Qui fugit in mageddo et mortuus est ibi. Et imposuerunt eum serui eius super currum suum et tulerunt in ierusalem sepelieruntque eum in sepulcro cum patribus suis in ciuitate david. Anno xi. ioram filio athab regis [[?]] regnante achazia super iudam uenit hieu iezrael. Porro iezabel introitu eius audito depinxit oclulos suos stibio et coronauit caput suum. Et respexit per fenestram ingredientem hieu per portam et ait. Numquid pax potest esse zambri qui interfecit dominum suum. Leuauitque hieu faciem suam ad fenestram et ait. Que est ista et inclinauerunt se ad eum duo uel tres eunuchi. At ille dixit eis. Precipitate eam deorsum. Et precipitauerunt eam. Aspersusque et sanguine paries et equorum ungule conculcauerunt eam. Cumque ingressus esset et comederet biberetque ait. Ite et uidete maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est. Cumque issent ut sepelirent eam non inuenerunt nisi caluaria et pedes et summas manus. Reuersique nuntiauerunt ei. Et ait hieu. Sermo domini est quem locutus est per seruum suum. Heliam thesbiten dicens. In agro iezrael comedent canes carnes iezabel sicut stercus super faciem terre in agro iezrael. ita ut pretereuntes dicant. Heccine est illa iezabel [[margin]] X [[/margin]] Erant autem achab septuaginta filii in samaria. Scripsit ergo hieu litteras et misit in samariam ad optimates ciuitatis et ad maiores natu et ad nutritios filiorum achab dicens. Statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini uestri et currus et equos et ciuitates firmas et arma eligite meliorem et eum qui uobis placuerit de filiis domini uestri ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini uestri. Timuerunt illi uehementer et dixerunt. Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos ualebimus resistere. Miserunt ergo prepositi domus et prefecti ciuitatis et maiores natu. et nutritii ad hieu dicentes. Serui tui sumus. Quecumque iusseris faciemus nec constituemus nobis regem. Quecumque placuit tibi fac. Rescripsit autem litteras secundo dicens. Si mei estis et obeditis mihi tollite capita filiorum domini uestri et uenite ad me hac eadem hora cras in iezrael. Porro filii regis septuaginta uiri apud optimates ciuitatis nutriebantur. Cumque uenissent litteras ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta uiros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in iezrael. Venit autem nuntius ad eum et indicauit ei dicens. Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit. Ponite ea ad duos aceruos iuxta introitum porte usque mane. Cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum. Iusti estis. Si ego coniuraui contra dominum et interfeci eum quis percusiit omnes hos. Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus domini in terram. quos locutus est domnius super domum achab.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar