Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 2
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et dominus fecit quod locutus est in manu serui sui helie. Percussit ergo hieu omnes qui reliqui erant de domo achab in iezrael et uniuersos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquie et surrexit et ueniet in samariam. Cumque uenisset ad cameram pastorum in uia inuenit fratres achazie regis iuda. Dixitque ad eos. Quinam estis uos. At illi responderunt. Fratres achazie sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios regine. Qui ait. Comprehendite eos uiuos. Quos cum comprehendissent uiuos iugulauerunt eos in cisterna iuxta cameram xlii. uiros et non reliquit ex eis quemquam. Cumque abisset inde inuenit ionadab filium rechab in occursum sibi et benedixit ei. et ait ad eum. Nunquam est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo. Et ait ionadab. Est. Si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam. At ille leuauit eum ad se in currum. Dixitque ad eum. Veni mecum et uide zelum meum pro domino. Et impositum curru suo duxit eum in samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de achab in samaria usque ad unum iuxta uerbum domini quod locutus est per heliam. Congregauit ergo hieu omnem populum et dixit ad eos achab coluit baal parum. ego autem colam eum amplius. Nunc igitur omnes prophetas baal et uniuersos seruos eius et cunctos sacerdotes ipsius uocate ad me. Nullus sit qui non ueniat. Sacrificium enim grande est mihi baal. Quicumque defuerit non uiuet. Porro hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores baal. Dixit autem. Sanctificate diem sollemnem baal. Vocauitque et misit in uniuersos terminos iezrael et uenerunt cunti serui baal. Non fuit residuus nec unus quidem qui non ueniret. Et ingressi sunt in templum baal et impleta est domus uirorum a summo usque ad summum. Dixitque eis qui erant super uestes proferte uestimenta uniuersis seruis baal. Et protulerunt eis uestes. Ingressusque hieu et ionadab filius recham templum baal ait cultoribus baal.perquirite et uidete ne quis uobiscum sit de seruis domini. set ut sint soli serui baal. Ingressique sunt ut facerent victimas et holocausta hieu autem preparauerat sibi foris octoginta uiros et dixerat eis. Quicumque fugerit de hominibus hiis quos ego adduxero in manus uestras anima eius erit pro anima illius factum est ergo. Cum completum esset holocaustum. precipit hieu militibus et ducibus suis. Ingredimini et percutite eos. Nullus euadat. Percusseruntque eos in ore gladii. et proiecerunt milites et duces et ierunt in ciuitatem templi baal et protulerunt statuam de fano baal et combusserunt et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque edem baal et fecerunt pro eo latrinas usque in diem hanc. Deleuit itaque hieu baal de iezrael. uerumptamen a peccatis ieroboam filii nabath qui peccare fecit iezrael non recessit nec dereliquit uitulos aureos qui erant in bethel et in dan. Dixit autem dominus ad hieu. Quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia que erant in corde meo. fecisti contra domum achab. filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum iezrael. Porro hieu non custodiuit ut ambularte in lege domini dei iezrael in toto corde suo. non enim recessit a peccatis ieroboam qui peccare fecit iezrael. In diebus illis cepit dominus tedere super iezrael. percussitque eos azael in uniuersibus finibus iezrael a iordane contra orientalem plagam omnem terram galaad et gad et ruben et manasse et abaroer que est super torrentem arnon et galaad et basan. Reliqua qutem uerborum hieu et uniuersa qui fecit et fortitudo eius nome hec scripta sunt in libro uerborum dierum regum iezrael. Et dormiuit
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar