Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 3
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in samaria et regnauit ioachaz filius eius pro eo. Dies autem quibus regnauit hieu super iezrael xx.viii. anni sunt in samaria. [[margin]] XI [[/margin]] Athalia uero mater achazie uidens mortuus filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. Tollens autem iosaba filia regis ioram soror achazie ioas filium achazie furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio. et abscondit eum a fatie athalie ut non interficeretur. Eratque cum ea in domo domini clam sex annis. porro athalia regnauit super terram. In anno autem septimo misit ioada sacerdos et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum domini. pepigitque cum eis fedus et adiurans eos in domo domini. ostendit eis filium regis. et precepit illi dicens. Iste est sermo quem facere debetis. Tertia pars uestrum introeat sabbato et obseruet excubitum domus regis. tertia autem pars sit ad portam sur. et tertia pars ad portam que est post habitaculum scrutariorum et custodietis excubitum domus messa. Due uero partes e uobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus domini circa regem et uallabitis eum habentes arma in manibus uestris. Si quis autem ingressus fuit septum templi interfitiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones iuxta omnia que preceperat eis ioada sacerdos. et assumentes singuli uiros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato uenerunt ad ioada sacerdotem. Qui dedit eis hastas et arma regis dauid que erant in domo domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua. a parte templi dextera usque ad partem templi altaris sinistra et edis circum regem. Produxitque filium regis et posuit super capud eius deadema et in testimonium. feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt. Viuat rex. Audiuit autem athalia uocem currentis populi et ingressa ad turbam in templum domini uidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terre letantem et canentem tubis. et scidit uestimenta sua clamauitque. Coniuratio coniuratio. Precepit autem ioada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis. Educite eam extra septa templi. Et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio. Dixebat enim sacerdos. Non occidatur in templo domini. Imposueruntque illi manus et impegerunt eam per uiam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi. Pepigit igitur ioiada sacerdos fedus inter dominum inter regem et inter populum ut esset populus domini et inter regem et populum. Ingressusque omnis populus terre templum baal et destruxerunt aras eius et ymagines contriuerunt ualide. Mathan quoque sacerdotem baal occiderunt coram altari. et posuit sacerdos custodias in domo domini. Tulitque centuriones et cerethi et felethi legiones. et omne populum terre. Deduxeruntque regem de domo domini et uenerunt per uiam porte scutariorum in palatium et sedit super thronum regum. Letatusque est omnis populus terre et ciuitas conquieuit. Athalia autem occisa est gladio in domo regis. Septemque annorum erat ioas cum regnare cepisset. [[margin]] XII [[/margin]] Anno septimo hieu regnauit ioas. Quatraginta annis regnauit in ierusalem nomen matris eius sebia de bersabee. Fecit queque ioas rectum coram domino cunctis diebus quibus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar