Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 6
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
eum dominus. Vidit enim angustiam iezrael quia attriuerat eos rex sirie. Et dedit dominus iezraeli saluatorem et liberatus est de manu regis sirie habitaueruntque filii iezrael in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius. Verumptamen non recesserunt a peccatis domus ieroboam qui peccare fecit iezrael in ipsis ambulauerunt. Siquidem et lucus permansit in samaria et non sunt derelicti ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et .x. currus et decem milia peditum. Interfecerat enim eos rex sirie et redegerat quasi puluerem in tritura aree. Reliqua sermonum autem ioachaz et uniuersa que fecit sed et fortitudo eius nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum iezrael. Dormiuitque ioachas cum patribus suis et sepelierunt eum in samaria regnauitque ioas filius eius pro eo. Anno tricesimo et septimo regis ioas regis iude regnauit ioas filius ioachas super iezrael in samaria sexdecim annis et fecit quod malum est in conspectu domini. Non enim declinauit ab omnibus peccatis ieroboam filii nabath qui peccare fecit iezrael in ipsis ambulauit. Reliqua autem sermonum ioas et uniuersa que fecit. sed fortitudo eius quomodo pugnauit contra amasiam regem iuda. Nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regim iezrale. Et dormiuit ioas cum patribus suis ieroboam autem filius eius sedit super solium eius. Porro ioas sepultus est in samaria cum regibus iezrael. Heliseus autem egrotabat in infirmitate qua et mortuus est. Descenditque ad eum ioas rex iezrael et flebat coram eo. dicebatque Pater mi pater mi currus iezrael et auriga eius. At ait illi heliseus. Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas dixit ad regem iezrael. Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam super posuit heliseus manum suam manibus regis et ait. Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset dixit heliseus. Iace sagittam. Et iecit. Et ait heliseus. Sagitta salutis domini et sagitta salutis contra siriam. Percutiesque furiam in aphec. donec consumas eam. At ait. Tolle sagittas. Qui cum tulisset rursum dixit ei. percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus uitibus et stetisset iratus est contra eum uir dei et ait. Si percussisses quinquies aut sexties siue septies. Percussises siriam usque ad comsumationem. Nunc autem tribus uicibus percuties eam. Mortuus est ergo heliseus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de moab uenerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem uiderunt latrunculos et proiecerunt cadauer in sepulcrum helisei. Quod ubi tetigit ossa helisei reuixit homo et stetit super pedes suos. Igitur asael rex sirie afflixit iezrael cunctis diebus ioachaz Et misertus dominus est eorum et reuersus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum cum abraham ysaac et iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in presens tempus. Mortuus est autem azael rex sirie et regnauit benadab filius eius pro eo. Porro ioas filius ioachaz tulit urbes de manu benadab filii azaelis quas tulerat de manu ioachaz patris sui iure prelii. Tribus uicibus percussit eum ioas et reddidit ciuitates iezrael. [[margin]] XIIII [[/margin]] Anno secundo ioas filii ioachaz regis iezrael regnauit amasias filius ioas regis iuda. Viginti .v. annorum erat cum regnare cepisset .xx. autem et .ix. annis regnauit in iezrael nomen matris eius ioaden de ierusalem. Et fecit rectum coram domino uerumptamen non ut dauid pater eius. Iuxta omnia que fecit ioas pater suus fecit nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat et adolerat in excelsis Cumque obtinuisset regnum percusiit seruos suos qui interfecerant regem patrem suum. filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar