Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 1
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et ciuium hostis in egyptum extrusus est. Et qui multos de patria expulerat. peregre periit Lacedemonas profectis quasi pro cognatione ibi refugium habiturus. Et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur a sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulcro participans. Hiis itaque gestis suspicatus est rex societatem deserturos iudeos et ob hoc profectus ex egipto offeratis animis ciuitatem quidem armis cepit. Iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare. Fiebat ergo cedes iuuenum ac seniorum mulierum et natorum extermina uirginumque et paruulorum neces. Erant autem toto triduo .lxxx. Milia. interfecti .xl. Milia. uincti non minus autem uenundati. Sed nec ista sufficiunt. Ausus est ergo intrare templum uniuersa terra sanctius menelao ductore qui legum et patrie fuit proditor et scelestis manibus sumens sancta uasa que ab aliis regibus et ciuitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat. Ita alienatus mente antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium ciuitatem modicum deus erat iratus propter quod et accidit circa locum despectio. Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse inuolutos sicut eliodorus missus est a seleuco rege ad expoliandum erarium etiam hic statim adueniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia. Verum non propter locum gentem sed propter gentem locum elegit deus. Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum. Postea autem fiet socius et bonorum. Et qui derelictus est in ira dei omnipotentis. iterum in magni manu domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. Igitur antiochus Mille et lxxx. ablatis de templo talentis uelociter antiochiam regressus est extimans se per superbia terram ad nauigandum pelagus uero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. Reliquit autem et propositos ad affligendam gentem ierosolymis quidem philippum genere frigem moribus crudeliorum eo ipso a quo constitutus est in gazarem autem andronicum et menelaum qui grauius quam ceteri imminebant cuiubus. Cumque appositus esset contra iudeos misit odiosum principem appolonium cum exercitum .xx et duobus. Millibus. precipiens ei perfete omnes etatis interficere mulieres ac iuuenes uendere. Qui cum uenisset ierosolymam pacem simulans quieuit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis iudeis arma capere suis precepit omnesque qui ad spectaculum processerant trucidauit et per ciuitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit. [[margin]] VI [[/margin]] Iudas autem machabeus qui x. fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras in montibus uitam cum suis agebat et feni cibo uescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis. Et non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui compelleret iudeos ut se transferrent a patriis et dei legibus contaminare etiam quod ierosolymis erat templum et cognominare iouis olimphii et in gazarim prout erant hii qui locum inhabitauant iouis hospitalis. pessima autem et uniuersis grauis malorum erat in cursio. Nam templum luxuria et commessationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus. Sacratisque edibus mulieres ultro se ingerebant itnro ferentes ea que non licebat. Altare autem plenum erat illicitis que legibus prohibebantur. Neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollempnes patrii seruabantur. [[ut?]]simpliciter iudeum quisquam se esse confitebatur. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis sacrificia. Et cum libri sacra celebrarentur. cogebantur edera coronati libero [[?]] circuire. Decretum autem exiit in proximas gentilium ciuitates suggerentibus ptolomeis ut pari modo et ipsi aduersus iudeos agerent ut sacrificarent. Eos autem qui nollent transire ad instituta gentium interficerent. Erat autem hec uidere miseria. Due autem mulieres delate sunt natos suos circumduxisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per ciuitatem circumduxissent. per muros precipitauerunt. Alii uero ad proximas coheuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent philippo. flammis succensi sunt eo quod uerebantur propter religionem et obseruantiam manu sibimet auxilium ferre. Obsecro autem eos qui hunc librorum lectori sunt ne abhorrescant propter aduersos casus set reputent ea que acciderunt non ad interitum set ad correptionem generis esse nostri. Et enim
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar