Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 2
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere set statim ultiones adhibere magni beneficii est iudicium. Non enim sicut in aliis nationibus dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies uenerit in plenitudine peccatorum puniat ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem deuolutus ita demum in nos uindicet. Propter quod nunquam quidem a nobis misericordiam suam amouet. Corripiens uero in aduersis populum suum non dereliquit. Set hec nobis ad commonitionem legentium dicta sunt paucis autem ueniendum est ad narrationem. Igitur unus de primoribus scribarum uir etate prouectus et uultu decorus aperto ore hyans compellebatur carnem porcinam manducare. At ille gloriosam mortem magis quam uitam odibilem complectens uoluntarie preibat ad supplicium. Intuens autem quemadmodum oportet eum accendere patienter sustinens destinauit non admittere illicita propter uite amorem. Hii autem qui astabant iniqua miseratione commoti propter antiquam uiri amicitiam tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus uesci ei licebat. et simularetur manducasse sicut rex imperauerat de sacrificii carnibus ut hoc facto a morte liberaretur et propter ueterem uiri amicitiam hanc in eum faciebant humanitatem. At ille cogitare cepit etatis ac senectutis sue eminentiam dignam et ingenitatem nobilitatis canitiem atque a puero conuersationis optime et secundum sancte et a deo condite legis constitutum. respondit cito dicens. premitti se uelle in infernum. Non enim etatem nostram dignum est inquit fingere. ut multi adolescentium arbitrantes eleazarum nonaginta annorum transisse ad uitam alienigenarum et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis uite tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem mee senectuti conquiram. Nam et si ni presenti tempore suppliciis hominum excipiar set manus omnipotentis nec uiuus nec defunctus effugiam. Quam ob rem fortiter uitam excedendo senectute quidem dignus apparebo. adolescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo at fortiter pro grauissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis confestim ad supplicia trahebatur. Hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram uersi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam probatos arbitrabantur. Set cum plagis perimeretur ingenuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possem liberari duros corporis sustineo dolores. Secundum animam uer propter timorem tuum libenter non hec patior. Et iste quidem hoc modo uita decessit non solum iuuenibus set et uniuerse genti memoriam mortis [[margin]] VII [[/margin]] Contigit autem et vii fratres cum matre sua apprehensos compelli a rege contra fas contingere carnem porcinas flagris et taureis cruciatos. Unus autem que erat ex illis primus sic ait. Quid queris et quid uis dicere a nobis. Quia parati sumus mori magis quam patrias dei leges preuaricari. Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas eneas succendi. Quibus statim succensis iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus eius et pedes precidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus. Et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ei ignem admoueri et ad huc inspirantem torreri in sartagine. In qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre inuicem se hortabantur mori fortiter dicentes. Dominus deus aspiciet ueritatem et consolabitur in nobis quemadmodum in protestationem cantici declarauit moyses et in seruis suis consolabitur. Mortuo itaque illo primo hoc modo deducebant sequentem ad illudendum et cute capitis eius cum capillis detrasta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur. At ille respondens patria uoce dixit. Non faciam. Propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit et in ultimo spiritu constitutus sic ait. Tu quidem scelestissime in presenti nos uita perdis set rex mundi defunctos nos pro suis legibus in eterne uite resurrectione suscitabit. Post hunc tertius illudebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit. et cum fiducia ait. E celo ista possideo set propter dei leges nunc hec ipsa despicio. quoniam ab ipso me ea recepturum spero. In hiis autem rex et qui cum ipso erant mirabantur adolescentis animum quod tanquam nihilum duceret cruciatus. Et hoc ita defuncto quartum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar