Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 5
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
exercitus consecutus. Et qui promiserat romanis se tributum restituere de captiuitate ierosolimorum predicabat nunc protectorem dominum habere iudeos et ob ipsum inuulnerabilis esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. [[margin]] IX [[/margin]] Eodem tempore antiochus inhoneste reuertebat de perside. Intrauerat enim in eam que dicitur persibolis et temptauit spoliare templa et ciuitatem opprimere. set multitudine ad arma concurrente in fugam conuersi sunt. Et ita contigit ut antiochus post fugam turpiter rediret. Et cum uenisset circa ecbatanen recognouit que erga nichanorem et tymotheum gesta sunt. Elatus autem in ira arbitratus est se iniuriam illorum qui se fugauerant posse in iudeos retorquere. Ideoque iussit agitari currum suum intermissione agens iter. celesti eum iuditio perurgente eo quod ita superbe locutus est uenturum se ierosolimam et congeriem sepulcri iudeorum eam facturum. Set qui uniuersa conspicit dominus deus israel percussit eum insanabili et inuisibili plaga. Cum enim finiuit hunc ipsum sermonem. apprehendit eum dolor dirus uiscerum et amara internorum tormenta. Et quidem satis iuste quippe qui multis et nouis cruciatibus aliorum torserat uiscera. licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. Super hoc autem superbia repletus ignem spirans animo in iudeos et precipiens accelerari negotium contigit illum euntem impetu de curru cadere et graui corporis collisione membra uexare. Isque que sibi uidebatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera apprehendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam dei uirtutem in semeripso constestans ita ut de corpore impii uermes scaturirent ac uiuentes in doloribus eius carnes effluerent odore etiam illius et fetore exercitus grauaretur. Et qui paulo ante sydera celi contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intollerantiam fetoris portare. Hinc igitur cepit ex graui superbia deductus ad agnitionem sui uenire diuina ammonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. Et cum non ipse iam fetorem suum ferre possit. ita ait. Iustum est subditum esse deo et mortalem non paria deo sentire. Orabat autem hic scelestus dominum a quo non esset misericordiam consecuturus. Et ciuitatem ad quam festinans ueniebat ut eam ad solum deduceret at sepulcrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere et iudeos quos nec dum sepultura habiturum quidem se dignos set auibus ac feris deripiendos traditurum et cum paruulis exterminaturum dixerat equales. nunc atheniensibus facturum pollicetur. Templum etiam sanctum quod prius expoliauerat optimis donis oranturum et sancta uasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis prestaturum super hec et iudeum se futurum et omnem locum terre perambulaturum et predicaturum dei potestatem. Set non cessantibus doloribus superuenerat enim in eum iustum dei iudicium desperans scripsit ad iudeos modum deprecationis epistulam hec continentem. Optimis ciuibus iudeis plurimis salutem. et bene ualere et esse felices. Rex et princeps antiochus si bene ualetis et filii uestri et ex sententia uobis cuncta sunt maximas agimus gratias. Et ego in infirmitate constitutus uestri autem benigne memo reuersus de persidis locis et infirmitate graui apprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere. non desperans memeripsum set spem multam habens effugiendi infirmitatem. Respitiens autem quod pater meus quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant qui esset summa rerum derelicta non turbarentur. At hec considerans de proximo potentes quosque et uicinos temporibus insidiantes et euentum expectantes designaui filium meum antiochum regem quem sepe recurrens in superiora regna multis uestrum commendabam et scripsi ad eum que subiecta sunt. Ora itaque uos et peto memores beneficiorum publice et priuatim et unusquisque conseruet fidem ad me et ad filium meum. Confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem psopositum meum communem fore uobis. [[margin]] X [[/margin]] Igitur homicida et blasphemus pessime percussus. et ut ipse alios tractauerat peregre in montibus miserabili obitu uita defunctus est. Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius. qui metuens filium antiochi ad tholomeum philometorem in egyptum abiit. Machabeus autem et qui cum eo erant domino se protegente templum quidem et ciuitatem recepit aras autem quas alienigene per plateas struxe-
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar