Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 6
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
erant. itemque delubra demolitus est et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto optulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt. Quibus gestis rogabant dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent. Set et si quando peccassent ut ab ipso mitisu corriperentur et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem purificationem fieri xx. et v. mensis qui fuit casleu et cum letitia diebus viii. egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollempnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant. Propter quod thyrsos et ramos uirides et palmas preferebant ei qui prosperauit mundare locum suum. Et decreuerunt communi precepto et decreto uniuerse genti iudeorum omnibus annis agere dies istos. Et antiochi quidem qui appellatus est nobilis uite excessus ita se habuit Nunc autem de eupatore antiochi filio impii narrabimus breuiantes mala que in bellis gesta sunt. Hi suscepto regno constituit super nagotia negotia regni lisiam quedam fenicis et syrie militie principem. Nam tholomeus qui dicebatur mater iusti tenax erga iudeos esse constituit et precipue propter iniquitatem que facta erat in eos et pacifice agere cum eis. Set ob hob accusatus ab amicis apud eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod cyprum creditam sibi a philometore deseruisset et ad antiochum nobilem translatus etiam ab eo recessisset ueneno uitam finiuit. Gorgias autem cum esset dux locorum assumptis aduenis frequenter uideos debellabat. Iudei uero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab ierosolimis suscipiebant et bellare tenebant. Hii uero qui erant cum machabeo per orationes dominum rogantes ut esset sibi adiutor. Impetum fecerunt in munitiones ydumeorum multa quoque ui insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt. Et omnes simul non minus a xxv. [[Millia?]] trucidauerunt. Quidam autem cum fugissent in duas turres ualde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes. Machabeus ad eorum expugnationem relicto symone et ioseph item machabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ispe ad eas que amplius perurgebant pugnas conuersus est. Hii uero qui cum symone erant suasi sunt pecunia et lxx milibus dragmis acceptis et dimiserunt quosdam effugere. Cum autem machabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusauit quod pecunia fratres uendidissent aduersariis eorum dimissis. Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupauit armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam xx. Millia peremit. Et timotheus qui prius a iudeis fuerat superatus conuocat exercitum peregrine multitudinis. et congregato equitatu asiano aduenit quasi armis iudeam capturus. Machabeus autem et qui cum ipso erant appropinquante illo et deprecabantur dominum caput terra aspergentes. lumbosque ciliciis precincti ad altaris crepidinem prouoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et aduersaretur aduersariis sicut lex dicit. Et ita post orationem sumptis armis longius de ciuitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt. primo autem solis ortu utrique commiserunt. Isti quidem uictorie et prosperitatis sponsorem cum uirtute habentes dominum. Illi autem ducem belli animum habebant. Set cum uehemens pugna esset apparuerunt aduersariis de celo uiri v. in equis frenis aureis decori ducatum iudeis prestantes. Et quibus duo machabeum medium habentes armis suis circumseptum incolumen conseruabant. In aduersarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et cecitate confusi et repleti perturbatione cadebant. Interfecti sunt xx. Millia quingenti et equites sexcenti. Thimotheus autem confugit in gazaram presidium munitum cui preerat cereas. Machabeus autem et qui cum eo erant letantes obsederunt presidium diebus iiii. At hi qui in turribus erant loci firmate confisi supra modum male dicebant et sermones nefandos iactabant. Set cum dies v. illucesceret xx. iuuenes ex hiis qui cum machabeo erant accensi animis propter blasphemiam uiriliter accessserunt ad murum et forti animo incedentes ascendebant. Set et alii simliter ascendentes turres portasque succendere aggressi sunt atque ipsos maledicos
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar