Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 7
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
iudicauit referendum. Confestim aliquem mittere diligentius inter uos conferentes ut decernamus sicut congruit uobis. Nos autem antiochiam accedimus. Ideoque festinate rescribere ut nos quoque sciamus cuius estis uoluntatis. Bene ualete. [[margin]] XII [[/margin]] Anno c. xl.viii. xv. die mensis xandici hiis factis pactionibus lysias pergebat ad regem. Iudei autem agriculture operam dabant. Set hii qui residerant et appollonius gennei filius set et ieronimus et demoscon super hos et nichanor cipriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete. Ioppite uero tale quodam flagitium perpetrauerunt. Rogauerunt iudeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas parauerant cum uxoribus et filius quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus. Secundum commune itaque decretum ciuitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processerunt submerserunt non minus ducentos quam crudelitatem iudas in sue gentis homines factam ut cognouit precepit uiris qui erant cum eo et inuocato iusto iudice deo uenit aduersus interfectores fratrum. Et portum quidem necte suscendit scaphas exussit eos autem qui ab igne fugerant gladio peremit. Et cum hec itaque egessit discessit quasi iterum reuersurus et uniuersos iopittas eradicaturus Set cum cognouisset et eos que erant iamnie uelle pari modo facere habitantibus secum iudeis. Iamnitis quoque nocte superuenit et portum cum nauibus succendit ita lumen ignis pateret ierosolimis ab stadiis cc.xl. Inde cum habitassent ix. ix. stadiis et iter facerent ad timotheum commiserunt cum eo arabas v. millia uiri et equites quingenti. Cumque pugna ualida fieret et auxilio dei prospere cecisset residui uicti arabes petebant a iuda dextras sibi dari. promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos. Iudas autem arbitratus uere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua. Aggressus est autem et ciuitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam que a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen casphin. Hii uero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes iudam at blasphemantes et loquentes que fas non est. Machabeus autem inuocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus iesu precipitauit iericho irruit ferociter in muris et capta ciuitate per domini uoluntatem innumerabiles cedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguinem fluere interfectum uideretur. Inde discesserunt stadia septingenta L. et uenerunt in charucha ad eos qui dicuntur cibianei iudei. Set timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt nulloque negocio perfecto regressus est in quidam loco firmissimo presidio. Dosistheus autem et socipater qui erant duces cum machabeo peremerunt a timotheo relictos in presidio x. Millia uiros. Et machabeus ordinatis circum se vi. milibus et constitutus per coorthes aduersus timotheum processit habentem secum c. xx. Millia peditum equitumque duo Millia cc.orum. Cognito autem iude aduentu timotheus premisit mulieres et filios et reliquum apparatum in presidium quod carnion dicitur. Erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias. Cumque cohors iude prima apparuisset timor hostibus incussus est ex presentia dei qui uniuersa conspicit et in fugam uersi sunt alius slio ita ut magis a suis deicerentur gladiorum suorum ictibus debilitarentur. Iudas autem uehementer instabat puniens prophanos et prostrauit ex eis xxx. Millia uirorum. Ipse uero timotheus incidit in partes dosithei et sosipatris et multis precibus postulabat ut uius dimitteretur eo quod multorum ex iudeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eueniret. Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum illesum eum dimiserunt propter fratrum salutem. Iudas autem egressus est a carnion interfectis xx.v.milibus. Post horum fugam et necem mouit exercitum ad effren ciuitatem munitam in qua multitudo diuersarum gentium habitabat et robusti iuuenes pro muris consistentes fortiter repugnabant. In hac autem machine multe in celorum erat apparatus. Set
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar