Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 8
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
uiuos concremare. Per continuum autem biduum presidio uastato timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt et fratrem eius ceream et appollophanem occiderunt. Quibus gestis in ymnis et confessionibus benedicebant dominum qui magna fecit in israel et uictoriam illis dedit. [[margin]] XI [[/margin]] Set paruo tempore post lysias procurator regis et propinquus ad negotiorum prepositus grauiter ferens de hiis que acciderant congregatis. lxxx. [[Millia?]] et equitatu uniuerso ueniebat aduersus iudeos existimans se ciuitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum. Templum uero in pecunie questum sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos uenale sacerdotium nusquam recogitans dei potestatem set mente effrenatus in multitudine peditum et in millibus equitum et in lxxx. elephantibus confidebat. Ingressus autem iudeam et appropians bethsure quod erat in angusto loco ab ierosolima interuallo v. stadiorum illud presidium expugnabat. Ut autem machabeus et qui cum eo erant cognouerunt expugnari presidia cum fletu et lacrimis rogabant dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem israel. Et ipse primus machabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis. Cumque pariter prompto animo procederent ierosolimis apparuit precedens eos eques in ueste candida armis aureis hastam uibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem dominum et conualuerunt animis non solum homines set et bestias ferocissimas set et muros ferreos parati penetrare. Ibant igitur de celo prompti habentes adiutorem et miserantem super eos dominum. Leonum autem more irruentes impetu hostibus prostrauerunt ex eis xi. Millia peditum et equites. Mille sexcentos. Uniuersos autem in fugam uerterunt plures autem ex eis uulnerati nudi euaserunt. Set et ipse lysias turpiter fugiens euasit. Et quia non insensatus erat secum ipse reputas factam erga se diminutionem et intelligens inuictos esse hebreos omnipotentis auxilio misit ad eos. promisitque concessurum se omnibus que iusta sunt et regem compulserunt amicum fieri Annuit autem machabeus precibus lysie in omnibus utilitati consulens. Et quecumque machabeus scripsit lysie de iudeis. ea rex concessit. Nam erant scripte iudeis epistule a lysia quidem hunc modum continentes lisias populo iudeorum salutem. Iohannes et abessalon qui missi sunt a uobis tradentes scripta postulabant ut ea que per illos significabantur implerem. Quecumque igitur regi potuerunt proferri exposui. et que res permittebat concessit. Si igitur in negotiis fidem conseruaueritis et deinceps bonorum uobis causa esse temptabo. De ceteris per singula uerba mandaui et istis et hiis que a me missi sunt colloqui uobiscum. Bene ualet. Anno c. xl. viii. dioschori die mensis xx. et iiii. Regis autem epistula ista continebat. Rex antiochus lysie fratri salutem. patre nostro inter deos translato nos uolentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere dilligentiam. audiuimus iudeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum grecorum si tenere se uelle institutum suum ac propterea postulare a nobis concedi sibi et legitima sua. Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicauimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem. Bene igitur feceris si miseris ad eos et dexteram dederis ut cognita nostra uoluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deseruant. Ad iudeos autem talis erat regis epistula. Rex antiochus senatui iudeorum et ceteris iudeis salutem. Si ualetis sic estis uolumus set et ipsi bene ualemus. Adiit nos menelaus dicens uelle nos descendere ad uiros qui sunt apud nos. Hiis igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis xandici damus dextras securitatis ut iudei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de hiis que per ignorantiam gesta sunt. Misi autem menelaum qui uos alloquatur. Valete. Anno autem centesimo xl. viii. xandici mensis xv. die miserunt etiam romani epistulam ita se habentem. Quintus memmius et titus manlius legati romanorum populo iudeorum salutem. De hiis que lysias cognatus regis concessit uobis et nos concessimus de quibus autem ad regem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar