Transcribe
Translate
De opificio Dei and De ira Dei
Page 1
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[Margjn] Lactantius de opificio hominis [/margin] QUAM MINIME SIM QUIETUS ETIAM IN summis necessitatibus: ex hoc bello poteris existimare quem ad te rudibus pene verbis prout ingenii mediocritatis tulit Demetriane perscripsi tibi ut etiam quotidianum studium meum nosses & non deessem tibi praeceptor & nunc: sed honestioris rei meliorisque doctrinae. Nam si te in litteris nihil aliud quam linguam instruentibus auditorem satis strenuum praebuisti: quanto magis in his veris & ad vitam pertinentibus docilior esse debebis. Apud quem nunc profiteor nulla me necessitate vel rei vel temporis impediri: quominus aliquid excudam quo Philosophi sectae nostrae quam tuemur instructiores doctioresque in posterum fiant: aliquis nunc male audiant castigenturque vulgo: quod aliter quam sapientibus convenit vivant: et vitia sub obtentu nominis celent: quibus illos aut mederi oportuit aut ea prorsus effugere: ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen: vita ipse cum praeceptis congruente praestarent. Ego tamen ut nos ipsos simul et caeteros instruam: nullum laborem recuso. neque enim possum oblivisci mei: tum praesertim cum maxime opus sit meminisse: sic nec tu quidem tui ut spero et opto. Nam licet te publicae rei necessitas habeat: et averis et iustis operibus avertat tamen fieri non potest quin sub inde caelum aspiciat mens sibi conscia recti. Ego quidem laetor omnia tibi quae pro bonis habentur prospere fluere: sed ita si nihil de statu mentis immutent vereor enim ne paulatim consuetudo et iocunditas earum rerum sicut fieri solet: in animum tuum sensum irrepat. Ideoque te moneo et repetens iterumque iterumque monebo: ne oblectamenta ista terrae pro magnis aut veris bonis habere te credas: quae sunt non tantum fallacia quia dubia verum etiam insidiosa quia dulcia. Nam & ille colluctator & adversarius noster sanctis quam sit astutus & idem ipse violentus sicuti nunc videmus his haec omnia quae illicere possunt pro laqueis habet & quidem tam subtilibus ut oculos mentis effugiant ne possint hominis provisione vitari. Summa ergo providentia est pedetentim procedere: quem utrobique: saltus insidet & offensacula pedibus latenter opponit. Itaque: res tuas proprias in quibus nunc agis suadeo ut pro tua virtute aut contemnas si potes: aut non magnopere mireris. memento & veri parentis tui in quam civitatem nomen dederis & cuius ordinis fueris. intelligis
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar