Transcribe
Translate
De opificio Dei and De ira Dei
Page 1a
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
profecto quid loquar. Nec enim te superbie arguo: cuius in te ne suspicio quidem ulla est: sed ea quae dico ad mentem referenda sunt non ad corpus cuius omnis ratio ideo comparata est ut animo tanquam domino serviat: & regatur nutu eius. Vas est enim quodam modo fictile quo animus idest homo ipse verus continetur. & quidem non a prometheo fictus ut poetae loquntur: sed a summo illo rerum conditore atque: artifice deo: cuius divinam providentiam perfectissimamque: virtutem nec sensu comprehendere. nec verbo ennarrare possibile est. tentabo tamen quoniam corporis & animi facta mentio est utriusque: rationem quantum possibilitas intelligentiae mee pervidet explicare. quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto: quod M. Tullius vir ingenii singularis in quarto de rep. libro cum id facere tentasset nihil prorsus effecit. Nam materiam late patentem angustis finibus terminavit leviter summa queque: decerpens. ac ne ulla esset excusatio qur eum locum non fuerit executus ipse testatus est nec voluntatem sibi defuisse nec curam In libro. N. de legibus primo cum hoc idem summatim stringeret: sic ait. Hunc locum satis ut mihi videtur in his libris quos legistis expressit Scipio.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar